THOMAE BRADWARDINI DE CAVSA DEI LIBER I.
CAP. I.
Contra dubitantes vel negantes Deum habere realiter, aequiualenter, vel supereminenter omnem virtutem, & quamlibet bonitatem: & vniuersaliter quicquid melius est ha∣bere,
Page 4
quam non habere, omniue modo omnimode bonum esse, & omnimodam bonita∣temhabere, quod melius est esse & habere, quam non esse & non habere, ac omne vi∣tium & malitiam non habere: & vniuersaliter omne illud non habere, quod non ha∣bere est melius quam habere, aut aliquod habitum aliquo alio modo habere, quod non habere esset melius quam habere, aut quicquam frustra superfluumue habere: vel non semper esse summè felicem, beatum, actualem seu actum, ita quod nihil felicius, bea∣tius, vel actualius esse posset. 3.
Contra indoctos artis amandi, nescientes Deum esse propter seipsum amandum, & cae∣tera propter Deum, omnesque actus humanos ad ipsum propter se finaliter ordinan∣dos, ipsumque esse super omnia diligendum, putantes quoque hominem pro quantis∣cunque bonis lucrandis siue seruandis, aut quantiscunque malis paenalibus habitis a∣mouendis,siue non habitis praecauendis potentem ista non facere, non peccando debere saltem scienter quicquam etiam minimum facere contra Deum, contra praeceptiōnem, contra prohibitionem diuinam, ipsum vel leuissimè quomodolibet offendendo contra conscientiae regulam diuinitùs institutam, vel quomodocunque quantumlibet mini∣mum scienter peccare. 30
Contra Philosophos & Haereticos negantes resurrectionem mortuorum futuram ad vi∣tam beatam vel miseram secundum differentiam meritorum, concedentesque ipsamesse futuram siue statim post mortem, siue post spacium magni Anni in corporibus be∣stialibus, vel humanis, alienis vel proprijs ad vitam mundanam bestijs vel homini∣bus solitam, temporalem, per consuetam periodum duraturam; credentesque vniuer∣saliter omnium mortuorum tam bonorum quam malorum resurrectionem futuram ad vitam & beatitudinem sempiternam, & nullorum ad poenam & miseriam sempiter∣nam; putantes quoque bonos aeternam beatitudinem possessuros, non tamen in coelo, malosque aeternam miseriam habituros, non tamen in inferno; sed ambos interra com∣muniter permansuros; dicentes insuper corpora bonorum nequaquam ad meliorem, sinceriorem & caelestiorem conditionem in futura beatitudine transformanda, aut im∣mortalia tunc futura, sed in statu pristino remansura, corporauè malorum viuentia inaeternis supplicijs aeternaliter minimè duratura; fingentes etiam impudenter foelicita∣tem aeternam bonorum futuram debere consistere in carnis voluptatibus consuetis, aut in aliquo alio, seu quibuslibet alijs praeter Deum. 39
THOMAE BRADWARDINI LIBER II.
CAP. XXI. Recitat sex falsas responsiones; quarum Prima dicit, quod ideò solum Deus dicitur facere omnem actum voluntatis creatae, quia facit omnem voluntatem creatam, quae sola verè & propriè efficit suum actum. Secunda, quòd Deus ideo dicitur facere actum bonum voluntatis creatae, quia facit charitatem seu grati∣am effectricem illius. Tertia, quòd Deus conseruat volunta∣tem. Quarta, quòd Deus facit obiectum & omnia mouentia voluntatem. Quinta, quòd permittit, Sexta, quòd Deus ef∣ficit propriè omnem actum bonum voluntatis, sed penitus nullum malum, & corrigit ipsas generaliter & coniunctim.
THOMAE BRADVVARDINI LIBER III.
CAP. XXIV. Tractat decimam octauam opinionem dicentem quod Deum velle & peruelle est in hominis potestate, & decimam nonam quod est in hominis potestate facere aliquid, vnde sequitur Deum non velle, nec vnquam voluisse aut fore, quod tamen nunc vult & semper voluit ipsum fore; & vicesimam, quod quamprimo voluntas di∣uina praeuenit actum liberum voluntatis humanae, tā primo potest humana in oppositum talis actus; & vicesimam primam, quod Deo volente hominem perducere, A. actum futurum in B. men∣sura, potest homo se prius ita disponere, quod Deus hoc tunc non velit, quare & quod tunc non habeat illum actum; & vice∣simam secundam, quod voluntas diuina non est semper necessaria in agendo, sed defectibilis & frustrabilis aliqualiter; & vicesi∣mam tertiam, quod voluntas diuina non est causa efficiens aliquo∣rum, sed tantum consentiens intellectui diuino dictanti, & alia quaedam virtus executiua & posterior in Deo, vel in causis secun∣dis efficit res effectas; & vicesimamquartam, quod quanquam voluntas diuina coagat & peragat omnem actum voluntatis creatae, hoc tamen facit tam debiliter influendo, quod nequaquam ipsam necessitat ad agendum.
CAP. XXIV. Tangit 25. opinionem singentem Deum non prouidere, praedestinare, velle, nec facere gradus actuum liberorum, meritorum, aut etiam prae∣miorum; & 26 quod nullus actus est aliquid; & 27. quod nullum non agere, cessare siue quiescere est à Deo; & 28. quod res futurae praescitae sunt praescientiae Dei causa; & 29. quodres futurae prae∣scitae sunt causa sine qua non diuinae praescientiae; & 30. quod Deus scit & praescit res secundum modum illarum; & 31. Aca∣demicorum, quod nullus potest rimari aut scire istud tam obstru∣sum naturae miraculum, tam absconditum Dei arcanum; & tricesi∣mam secundam, quod in omnibus rebus futuris, praesentibus atque praeteritis respectu scientiae & voluntatis diuinae est semper contingē∣tia ad vtrumlibet, & libertas, & nulla omnino necessitas.
CAP. XXVI. Tractat opinionem tricesimamtertiam famosiorem caeteris, quae affir∣mat quod aliquid semper fuit futurum, & adhuc est futurum; non est tamen necessarium vllo modo illud vnquam fuisse, aut nunc esse futurum; & quod aliquid nunquam fuit futurum, nec nunc est futurum, & possibile possibilitate omni necessitati opposita est illud semper fuisse, & nunc esse futurum, & de prae∣scientia Dei correspondenter omnino. De omni tamen praeterito vel praesenti dicit, quod necesse est illud fuisse, & quod necesse est Deum semper praesciuisse illud fuisse futurum, vel scire illud, esse nunc praesens, quod etiam necesse est Deum scire illud esse praeteritum ac fuisse; & corripit eum super insufficientia respon∣sionis, eo quod non sufficienter difficultatem euacuat.
CAP. L. Respondet secundum sententiam Philosophorum & Theologorum, quod Deus vult & scit necessariò, quicquid vult & scit neces∣sitate sequente immutabilitantis, immobilitatis, stabilitatis, & ordinata, non praecedente & simpliciter absoluta, non naturali, violenta, aut inuta, non contraria, sed consentanea summae & maximae libertati.
|